1Haec illum, qui primus formatus est, pater orbis terrarum,cum solus esset creatus, custodivitet eduxit illum a delicto suo
2et dedit illi virtutem continendi omnia.
3Ab hac ut recessit iniustus in ira sua,in furoribus fraternae caedis deperiit;
4propter quem, cum demergeretur terra,sanavit eam iterum sapientiaper contemptibile lignum iustum gubernans.
5Haec et in consensu nequitiae, cum se nationes confudissent,scivit iustum et conservavit sine querela Deoet super filii viscera fortem custodivit.
6Haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem,descendente igne in Pentapolim;
7cuius adhuc in testimonium nequitiaefumigabunda constat deserta terra,et incertis temporibus fructus habentes arbores,et incredibilis animae memoria stans figmentum salis.
8Sapientiam enim praetereuntesnon tantum in hoc lapsi sunt, ut ignorarent bona,sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam,ut in his, quae peccaverunt, nec latere potuissent.
9Sapientia autem hos, qui eam observant, a laboribus liberavit.
10Haec profugum irae fratris iustumdeduxit per vias rectaset ostendit illi regnum Deiet dedit illi scientiam sanctorum;honestavit illum in laboribuset complevit labores illius.
11In avaritia circumvenientium illum affuit illiet honestum fecit illum.
12Custodivit illum ab inimiciset ab insidiantibus tutavit illum;et post certamen forte bravium dedit illi,ut sciret quoniam omnium potentior est pietas.
13Haec venditum iustum non dereliquit,sed a peccato liberavit eum;
14descenditque cum illo in foveamet in vinculis non dereliquit illum,donec afferret illi sceptrum regniet potentiam adversus eos, qui eum deprimebant,et mendaces ostendit, qui maculaverunt illum,et dedit illi claritatem aeternam.
15Haec populum sanctum et semen sine querelaliberavit a nationibus, quae illum deprimebant.
16Intravit in animam servi Dominiet stetit contra reges horrendos in portentis et signis.
17Reddidit sanctis mercedem laborum suorumet deduxit illos in via mirabiliet fuit illis in velamento dieiet in luce stellarum per noctem.
18Transtulit illos per mare Rubrumet transvexit illos per aquam nimiam
19inimicos autem illorum demersitet ab altitudine abyssi eduxit illos.
20Ideo iusti tulerunt spolia impiorumet decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuumet victricem manum tuam laudaverunt unanimiter,
21quoniam sapientia aperuit os mutorumet linguas infantium fecit disertas.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc