1Psalmus.
Cantate Domino canticum novum,
quia mirabilia fecit.
Salvavit sibi dextera eius,
et brachium sanctum eius.
2Notum fecit Dominus salutare suum,
in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.
3Recordatus est misericordiae suae
et veritatis suae domui Israel.
Viderunt omnes termini terrae
salutare Dei nostri.
4Iubilate Deo, omnis terra;
erumpite, exsultate et psallite.
5Psallite Domino in cithara,
in cithara et voce psalmi;
6in tubis ductilibus et voce tubae corneae,
iubilate in conspectu regis Domini.
7Sonet mare et plenitudo eius,
orbis terrarum et qui habitant in eo.
8Flumina plaudent manu,
simul montes exsultabunt
9a conspectu Domini, quoniam venit iudicare terram.
Iudicabit orbem terrarum in iustitia
et populos in aequitate.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc