1Venite, exsultemus Domino;iubilemus Deo salutari nostro.
2Praeoccupemus faciem eius in confessioneet in psalmis iubilemus ei.
3Quoniam Deus magnus Dominus,et rex magnus super omnes deos.
4Quia in manu eius sunt profunda terrae,et altitudines montium ipsius sunt.
5Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud,et siccam manus eius formaverunt.
6Venite, adoremus et procidamuset genua flectamus ante Dominum, qui fecit nos,
7quia ipse est Deus noster,et nos populus pascuae eius et oves manus eius.
8Utinam hodie vocem eius audiatis:“ Nolite obdurare corda vestra,
9sicut in Meriba, secundum diem Massa in deserto,ubi tentaverunt me patres vestri:probaverunt me, etsi viderunt opera mea.
10Quadraginta annis taeduit me generationis illiuset dixi: Populus errantium corde sunt isti.
11Et ipsi non cognoverunt vias meas;ideo iuravi in ira mea:Non introibunt in requiem meam ”.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc