1 Psalmus. Canticum. Pro die Sabbati.
2Bonum est confiteri Domino
et psallere nomini tuo, Altissime,
3annuntiare mane misericordiam tuam
et veritatem tuam per noctem
4in decachordo et psalterio,
cum cantico in cithara.
5Quia delectasti me, Domine, in factura tua,
et in operibus manuum tuarum exsultabo.
6Quam magnificata sunt opera tua, Domine:
nimis profundae factae sunt cogitationes tuae.
7Vir insipiens non cognoscet,
et stultus non intelleget haec.
8Cum germinaverint peccatores sicut fenum,
et floruerint omnes, qui operantur iniquitatem,
hoc tamen erit ad interitum in saeculum saeculi;
9tu autem altissimus in aeternum, Domine.
10Quoniam ecce inimici tui, Domine,
quoniam ecce inimici tui peribunt,
et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem.
11Exaltabis sicut unicornis cornu meum,
perfusus sum oleo uberi.
12Et despiciet oculus meus inimicos meos,
et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. -
13Iustus ut palma florebit,
sicut cedrus Libani succrescet.
14Plantati in domo Domini,
in atriis Dei nostri florebunt.
15Adhuc fructus dabunt in senecta,
uberes et bene virentes erunt,
16ut annuntient quoniam rectus Dominus,
refugium meum, et non est iniquitas in eo.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc