1 Magistro chori. Canticum. Psalmus.
Iubilate Deo, omnis terra,
2psalmum dicite gloriae nominis eius,
glorificate laudem eius.
3Dicite Deo: “ Quam terribilia sunt opera tua.
Prae multitudine virtutis tuae blandientur tibi inimici tui.
4Omnis terra adoret te et psallat tibi,
psalmum dicat nomini tuo ”.
5Venite et videte opera Dei,
terribilis in adinventionibus super filios hominum.
6Convertit mare in aridam,
et in flumine pertransibunt pede;
ibi laetabimur in ipso.
7Qui dominatur in virtute sua in aeternum,
oculi eius super gentes respiciunt;
rebelles non exaltentur in semetipsis.
8Benedicite, gentes, Deum nostrum
et auditam facite vocem laudis eius;
9qui posuit animam nostram ad vitam
et non dedit in commotionem pedes nostros.
10Quoniam probasti nos, Deus;
igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.
11Induxisti nos in laqueum,
posuisti tribulationes in dorso nostro.
12Imposuisti homines super capita nostra,
transivimus per ignem et aquam,
et eduxisti nos in refrigerium.
13Introibo in domum tuam in holocaustis;
reddam tibi vota mea,
14quae protulerunt labia mea,
et locutum est os meum in tribulatione mea.
15Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum,
offeram tibi boves cum hircis.
16Venite, audite, et narrabo, omnes, qui timetis Deum,
quanta fecit animae meae.
17Ad ipsum ore meo clamavi
et exaltavi in lingua mea.
18Iniquitatem si aspexi in corde meo,
non exaudiet Dominus.
19Propterea exaudivit Deus,
attendit voci deprecationis meae.
20Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam
et misericordiam suam a me.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc