1 Magistro chori. Fidibus. David.
2Exaudi, Deus, deprecationem meam,
intende orationi meae.
3A finibus terrae ad te clamavi,
dum anxiaretur cor meum.
In petram inaccessam mihi deduc me!
4Quia factus es spes mea,
turris fortitudinis a facie inimici.
5Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula,
protegar in velamento alarum tuarum,
6quoniam tu, Deus meus, exaudisti vota mea,
dedisti hereditatem timentium nomen tuum.
7Dies super dies regis adicies,
annos eius usque in diem generationis et generationis.
8Sedeat in aeternum in conspectu Dei;
misericordia et veritas servent eum.
9Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi,
ut reddam vota mea de die in diem.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc