1 Magistro chori. David, servi Domini.
2Susurrat iniquitas ad impium in medio cordis eius;
non est timor Dei ante oculos eius.
3Quoniam blanditur ipsi in conspectu eius,
ut non inveniat iniquitatem suam et oderit.
4Verba oris eius iniquitas et dolus,
desiit intellegere, ut bene ageret.
5Iniquitatem meditatus est in cubili suo,
astitit omni viae non bonae,
malitiam autem non odivit.
6Domine, in caelo misericordia tua,
et veritas tua usque ad nubes;
7iustitia tua sicut montes Dei,
iudicia tua abyssus multa:
homines et iumenta salvabis, Domine.
8Quam pretiosa misericordia tua, Deus!
Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt;
9inebriabuntur ab ubertate domus tuae,
et torrente voluptatis tuae potabis eos.
10Quoniam apud te est fons vitae,
et in lumine tuo videbimus lumen.
11Praetende misericordiam tuam scientibus te
et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde.
12Non veniat mihi pes superbiae,
et manus peccatoris non moveat me.
13Ibi ceciderunt, qui operantur iniquitatem,
expulsi sunt nec potuerunt stare.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc