1David, quando se mente alienatum simulavit
coram Abimelech et, ab illo dimissus, abiit.
2ALEPH. Benedicam Dominum in omni tempore,
semper laus eius in ore meo.
3BETH. In Domino gloriabitur anima mea,
audiant mansueti et laetentur.
4GHIMEL. Magnificate Dominum mecum,
et exaltemus nomen eius in idipsum.
5DALETH. Exquisivi Dominum, et exaudivit me
et ex omnibus terroribus meis eripuit me.
6HE. Respicite ad eum, et illuminamini,
et facies vestrae non confundentur.
7ZAIN. Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum
et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum.
8HETH. Vallabit angelus Domini in circuitu timentes eum
et eripiet eos.
9TETH. Gustate et videte quoniam suavis est Dominus;
beatus vir, qui sperat in eo.
10IOD. Timete Dominum, sancti eius,
quoniam non est inopia timentibus eum.
11CAPH. Divites eguerunt et esurierunt,
inquirentes autem Dominum non deficient omni bono.
12LAMED. Venite, filii, audite me:
timorem Domini docebo vos.
13MEM. Quis est homo, qui vult vitam,
diligit dies, ut videat bonum? -
14NUN. Prohibe linguam tuam a malo,
et labia tua, ne loquantur dolum.
15SAMECH. Diverte a malo et fac bonum,
inquire pacem et persequere eam.
16AIN. Oculi Domini super iustos,
et aures eius in clamorem eorum.
17PHE. Vultus autem Domini super facientes mala,
ut perdat de terra memoriam eorum.
18SADE. Clamaverunt, et Dominus exaudivit
et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
19COPH. Iuxta est Dominus iis, qui contrito sunt corde,
et confractos spiritu salvabit.
20RES. Multae tribulationes iustorum,
et de omnibus his liberabit eos Dominus.
21SIN. Custodit omnia ossa eorum,
unum ex his non conteretur.
22TAU. Interficiet peccatorem malitia;
et, qui oderunt iustum, punientur.
23PHE. Redimet Dominus animas servorum suorum;
et non punientur omnes, qui sperant in eo.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc