1ALLELUIA.
Lauda, anima mea, Dominum;
2laudabo Dominum in vita mea,
psallam Deo meo, quamdiu fuero.
3Nolite confidere in principibus,
in filiis hominum, in quibus non est salus.
4Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam;
in illa die peribunt cogitationes eorum.
5Beatus, cuius Deus Iacob est adiutor,
cuius spes in Domino Deo suo,
6qui fecit caelum et terram,
mare et omnia, quae in eis sunt;
qui custodit veritatem in saeculum,
7facit iudicium oppressis,
dat escam esurientibus.
Dominus solvit compeditos,
8Dominus illuminat caecos,
Dominus erigit depressos,
Dominus diligit iustos,
9Dominus custodit advenas,
pupillum et viduam sustentat
et viam peccatorum disperdit.
10Regnabit Dominus in saecula,
Deus tuus, Sion,
in generationem et generationem.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc