1 Laudes. David.
ALEPH. Exaltabo te, Deus meus, rex,
et benedicam nomini tuo
in saeculum et in saeculum saeculi.
2BETH. Per singulos dies benedicam tibi
et laudabo nomen tuum
in saeculum et in saeculum saeculi.
3GHIMEL. Magnus Dominus et laudabilis nimis,
et magnitudinis eius non est investigatio.
4DALETH. Generatio generationi laudabit opera tua,
et potentiam tuam pronuntiabunt.
5HE. Magnificentiam gloriae maiestatis tuae loquentur
et mirabilia tua enarrabunt.
6VAU. Et virtutem terribilium tuorum dicent
et magnitudinem tuam narrabunt.
7ZAIN. Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt
et iustitia tua exsultabunt.
8HETH. Miserator et misericors Dominus,
longanimis et multae misericordiae.
9TETH. Suavis Dominus universis,
et miserationes eius super omnia opera eius.
10IOD. Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua;
et sancti tui benedicant tibi.
11CAPH. Gloriam regni tui dicant
et potentiam tuam loquantur,
12LAMED. ut notas faciant filiis hominum potentias tuas
et gloriam magnificentiae regni tui.
13MEM. Regnum tuum regnum omnium saeculorum,
et dominatio tua in omnem generationem et generationem.
NUN. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis
et sanctus in omnibus operibus suis.
14SAMECH. Allevat Dominus omnes, qui corruunt,
et erigit omnes depressos.
15AIN. Oculi omnium in te sperant,
et tu das illis escam in tempore opportuno.
16PHE. Aperis tu manum tuam
et imples omne animal in beneplacito.
17SADE. Iustus Dominus in omnibus viis suis
et sanctus in omnibus operibus suis.
18COPH. Prope est Dominus omnibus invocantibus eum,
omnibus invocantibus eum in veritate.
19RES. Voluntatem timentium se faciet
et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos.
20SIN. Custodit Dominus omnes diligentes se
et omnes peccatores disperdet.
21TAU. Laudationem Domini loquetur os meum,
et benedicat omnis caro nomini sancto eius
in saeculum et in saeculum saeculi.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc