1ALLELUIA.
Dilexi, quoniam exaudit Dominus
vocem deprecationis meae.
2Quia inclinavit aurem suam mihi,
cum in diebus meis invocabam.
3Circumdederunt me funes mortis,
et angustiae inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni
4et nomen Domini invocabam:
“ O Domine, libera animam meam ”.
5Misericors Dominus et iustus,
et Deus noster miseretur.
6Custodiens parvulos Dominus;
humiliatus sum, et salvum me faciet.
7Convertere, anima mea, in requiem tuam,
quia Dominus benefecit tibi;
8quia eripuit animam meam de morte,
oculos meos a lacrimis,
pedes meos a lapsu.
9Ambulabo coram Domino
in regione vivorum. -
10Credidi, etiam cum locutus sum: “ Ego humiliatus sum nimis ”.
11Ego dixi in trepidatione mea: “ Omnis homo mendax ”.
12Quid retribuam Domino
pro omnibus, quae retribuit mihi?
13Calicem salutaris accipiam
et nomen Domini invocabo.
14Vota mea Domino reddam
coram omni populo eius.
15Pretiosa in conspectu Domini
mors sanctorum eius.
16O Domine, ego servus tuus,
ego servus tuus et filius ancillae tuae.
Dirupisti vincula mea:
17tibi sacrificabo hostiam laudis
et nomen Domini invocabo.
18Vota mea Domino reddam
coram omni populo eius
19in atriis domus Domini,
in medio tui, Ierusalem.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc