1ALLELUIA.Confitemini Domino, quoniam bonus,quoniam in saeculum misericordia eius.
2Dicant, qui redempti sunt a Domino,quos redemit de manu adversarii
3et de regionibus congregavit eos,a solis ortu et occasu,ab aquilone et mari.
4Erraverunt in solitudine, in inaquoso,viam civitatis habitationis non invenerunt.
5Esurientes et sitientes,anima eorum in ipsis defecit.
6Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur,et de necessitatibus eorum eripuit eos.
7Et deduxit eos in viam rectam,ut irent in civitatem habitationis.
8Confiteantur Domino propter misericordiam eiuset mirabilia eius in filios hominum,
9quia satiavit animam sitientemet animam esurientem replevit bonis.
10Sedentes in tenebris et umbra mortis,vincti in mendicitate et ferro,
11quia exacerbaverunt eloquia Deiet consilium Altissimi spreverunt.
12Et humiliavit in laboribus cor eorum,infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret.
13Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur,et de necessitatibus eorum liberavit eos.
14Et eduxit eos de tenebris et umbra mortiset vincula eorum dirupit.
15Confiteantur Domino propter misericordiam eiuset mirabilia eius in filios hominum,
16quia contrivit portas aereaset vectes ferreos confregit.
17Stulti facti sunt in via iniquitatis suaeet propter iniustitias suas afflicti sunt;
18omnem escam abominata est anima eorum,et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
19Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur,et de necessitatibus eorum liberavit eos.
20Misit verbum suum et sanavit eoset eripuit eos de interitionibus eorum.
21Confiteantur Domino propter misericordiam eiuset mirabilia eius in filios hominum;
22et sacrificent sacrificium laudiset annuntient opera eius in exsultatione.
23Qui descendunt mare in navibus,facientes operationem in aquis multis,
24ipsi viderunt opera Dominiet mirabilia eius in profundo.
25Dixit et excitavit spiritum procellae,et exaltati sunt fluctus eius.
26Ascendunt usque ad caeloset descendunt usque ad abyssos;anima eorum in malis tabescebat.
27Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius,et omnis sapientia eorum devorata est.
28Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur,et de necessitatibus eorum eduxit eos.
29Et statuit procellam eius in auram,et tacuerunt fluctus eius.
30Et laetati sunt, quia siluerunt,et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
31Confiteantur Domino propter misericordiam eiuset mirabilia eius in filios hominum;
32et exaltent eum in ecclesia plebiset in conventu seniorum laudent eum.
33Posuit flumina in desertumet exitus aquarum in sitim,
34terram fructiferam in salsuginema malitia inhabitantium in ea.
35Posuit desertum in stagna aquarumet terram sine aqua in exitus aquarum.
36Et collocavit illic esurientes,et constituerunt civitatem habitationis.
37Et seminaverunt agros et plantaverunt vineas,et fecerunt fructum in proventum suum.
38Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis,et iumenta eorum non minoravit.
39Et pauci facti sunt et vexati sunta tribulatione malorum et dolore.
40Effudit contemptionem super principeset errare fecit eos in deserto invio.
41Et suscepit pauperem de inopiaet posuit sicut oves familias.
42Videbunt recti et laetabuntur,et omnis iniquitas oppilabit os suum.
43Quis sapiens, et custodiet haecet intelleget misericordias Domini?.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc