1Benedic, anima mea, Domino.
Domine Deus meus, magnificatus es vehementer!
Maiestatem et decorem induisti,
2amictus lumine sicut vestimento.
Extendens caelum sicut velum,
3qui exstruis in aquis cenacula tua.
Qui ponis nubem ascensum tuum,
qui ambulas super pennas ventorum.
4Qui facis angelos tuos spiritus
et ministros tuos ignem urentem.
5Qui fundasti terram super stabilitatem suam,
non inclinabitur in saeculum saeculi.
6Abyssus sicut vestimentum operuit eam,
super montes stabant aquae.
7Ab increpatione tua fugiunt,
a voce tonitrui tui formidant.
8Ascendunt in montes et descendunt in valles,
in locum, quem statuisti eis.
9Terminum posuisti, quem non transgredientur,
neque convertentur operire terram.
10Qui emittis fontes in torrentes;
inter medium montium pertransibunt,
11potabunt omnes bestias agri,
exstinguent onagri sitim suam.
12Super ea volucres caeli habitabunt,
de medio ramorum dabunt voces.
13Rigas montes de cenaculis tuis,
de fructu operum tuorum satias terram.
14Producis fenum iumentis
et herbam servituti hominum,
educens panem de terra
15et vinum, quod laetificat cor hominis;
exhilarans faciem in oleo,
panis autem cor hominis confirmat.
16Saturabuntur ligna Domini
et cedri Libani, quas plantavit.
17Illic passeres nidificabunt,
erodii domus in vertice earum.
18Montes excelsi cervis,
petrae refugium hyracibus.
19Fecit lunam ad tempora signanda,
sol cognovit occasum suum.
20Posuisti tenebras, et facta est nox:
in ipsa reptabunt omnes bestiae silvae,
21catuli leonum rugientes, ut rapiant
et quaerant a Deo escam sibi.
22Oritur sol, et congregantur
et in cubilibus suis recumbunt.
23Exit homo ad opus suum
et ad operationem suam usque ad vesperum.
24Quam multiplicata sunt opera tua, Domine!
Omnia in sapientia fecisti,
impleta est terra creatura tua.
25Hoc mare magnum et spatiosum et latum:
illic reptilia, quorum non est numerus,
animalia pusilla cum magnis;
26illic naves pertransibunt,
Leviathan, quem formasti ad ludendum cum eo.
27Omnia a te exspectant,
ut des illis escam in tempore suo.
28Dante te illis, colligent,
aperiente te manum tuam, implebuntur bonis.
29Avertente autem te faciem, turbabuntur;
auferes spiritum eorum, et deficient
et in pulverem suum revertentur.
30Emittes spiritum tuum, et creabuntur,
et renovabis faciem terrae.
31Sit gloria Domini in saeculum;
laetetur Dominus in operibus suis.
32Qui respicit terram et facit eam tremere,
qui tangit montes, et fumigant.
33Cantabo Domino in vita mea,
psallam Deo meo quamdiu sum.
34Iucundum sit ei eloquium meum,
ego vero delectabor in Domino.
35Deficiant peccatores a terra
et iniqui, ita ut non sint.
Benedic, anima mea, Domino.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc