1Numquid nosti tempus partus ibicum in petris
vel parturientes cervas observasti?
2Dinumerasti menses conceptus earum
et scisti tempus partus earum?
3Incurvantur ad fetum et pariunt
et fetus suos emittunt.
4Impinguantur filii earum et adolescunt in campo,
egrediuntur et non revertuntur ad eas.
5Quis dimisit onagrum liberum,
et vincula ipsius quis solvit?
6Cui dedi in solitudine domum
et tabernacula eius in terra salsuginis.
7Contemnit multitudinem civitatis,
clamorem exactoris non audit.
8Explorat montes pascuae suae
et virentia quaeque perquirit.
9Numquid volet taurus ferus servire tibi
aut morabitur ad praesepe tuum?
10Numquid alligabis taurum ferum ad arandum loro tuo,
aut confringet glebas vallium post te?
11Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius
et derelinques ei labores tuos?
12Numquid credes illi quod revertatur
et sementem in aream tuam congreget?
13Ala struthionis laeta est,
penna vero ciconiae et avolat.
14Quando derelinquit ova sua in terra,
in pulvere calefiunt.
15Obliviscitur quod pes conculcet ea,
aut bestia agri conterat.
16Duratur ad filios suos quasi non sint sui;
frustra laborans nullo timore anxiatur.
17Privavit enim eam Deus sapientia
nec dedit illi intellegentiam.
18Cum tempus fuerit, in altum alas erigit,
deridet equum et ascensorem eius.
19Numquid praebebis equo fortitudinem
aut circumdabis collo eius iubam?
20Numquid suscitabis eum quasi locustas?
Gloria hinnitus eius terror;
21vallem ungula fodit, exsultat audacter,
in occursum pergit armatis.
22Contemnit pavorem nec territur
neque cedit gladio.
23Super ipsum sonabit pharetra,
micat hasta et acinaces.
24Fervens et fremens sorbet terram
nec consistet, cum tubae sonaverit clangor.
25Ubi audierit bucinam, dicit: “Uah!”.
Procul odoratur bellum,
exhortationem ducum et ululatum exercitus.
26Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter,
expandens alas suas ad austrum?
27Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila
et in arduis ponet nidum suum?
28In petris manet
et in praeruptis silicibus commoratur
atque in culmine et arce.
29Inde contemplatur escam,
et de longe oculi eius prospiciunt.
30Pulli eius lambent sanguinem;
et, ubicumque cadaver fuerit, statim adest ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc