Primus Machabaeorum - 5

12345678910111213141516

1Et factum est, ut audierunt gen tes in circuitu quia aedificatum estaltare, et dedicatum est sanctuarium sicut prius, iratae sunt valde 2etcogitabant tollere genus Iacob, qui erant inter eos, et coeperunt occidere inpopulo et persequi. 3Et bellabat Iudas adversus filios Esau in Idumaea, inAcrabattane, quia circumsedebant Israel; et percussit eos plaga magna,compressit eos et cepit spolia eorum. 4Et recordatus est malitiam filiorumBean, qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes eis in viis. 5Etconclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos et anathematizavit eos etincendit turres eius igne cum omnibus, qui intus erant. 6Et transivit ad filiosAmmon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum. 7Et commisit cum eis proelia multa, et contriti sunt in conspectu eius, etpercussit eos. 8Et cepit Iazer et filias eius et reversus est in Iudaeam.
9Et congregatae sunt gentes, quae sunt in Galaad, adversus Israel, qui erant infinibus eorum, ut tollerent eos; et fugerunt in Datheman munitionem 10etmiserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes: “ Congregatae suntadversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant, 11et parant venire etoccupare munitionem, in quam confugimus, et Timotheus est dux exercitus eorum. 12Nunc ergo veni et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo denobis, 13et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt, etcaptivas duxerunt uxores eorum et natos et sarcinas et peremerunt illic feremille viros ”.
14Adhuc epistulae legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilaea,conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba haec, 15dicentes convenisseadversum se a Ptolemaida et Tyro et Sidone et omnem Galilaeam alienigenarum, utnos consumant. 16Ut audivit autem Iudas et populus sermones istos, convenitecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erantet expugnabantur ab eis. 17Dixitque Iudas Simoni fratri suo: “ Elige tibiviros et vade et libera fratres tuos, qui sunt in Galilaea; ego autem et fratermeus Ionathas ibimus in Galaaditim ”. 18Et reliquit Iosephum filium Zachariaeet Azariam ducem populi cum residuo exercitu in Iudaea ad custodiam. 19Etpraecepit illis dicens: “ Praeestote populo huic et nolite bellum committereadversum gentes, donec revertamur ”. 20Et partiti sunt Simoni virorum triamilia, ut iret in Galilaeam, Iudae autem octo milia in Galaaditim. 21Et abiitSimon in Galilaeam et commisit proelia multa cum gentibus; et contritae suntgentes a facie eius, 22et persecutus est eos usque ad portam Ptolemaidis, etceciderunt de gentibus fere tria milia virorum, et accepit spolia eorum. 23Etassumpsit eos, qui erant de Galilaea et in Arbattis, cum uxoribus et natis etomnibus, quae erant illis, et adduxit in Iudaeam cum laetitia magna.
24Et Iudas Maccabaeus et Ionathas frater eius transierunt Iordanem et abieruntviam trium dierum in deserto; 25et occurrerunt Nabathaeis et obviaverunt eispacifice et narraverunt eis omnia, quae acciderant fratribus eorum inGalaaditide, 26et quia multi ex eis comprehensi sunt in Bosora et Bosor inAlimis, Chaspho, Maced et Carnain; hae omnes civitates munitae et magnae. 27Etin ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi; in crastinumconstituerunt admovere ad munitiones et comprehendere et tollere omnes eos inuna die. 28Et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosora repenteet occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omniaspolia eorum et succendit eam igne; 29et profectus est inde nocte, et ibantusque ad munitionem. 30Et factum est diluculo, cum levassent oculos suos, eccepopulus multus, cuius non erat numerus, portantes scalas et machinas, utcomprehenderent munitionem, et expugnabant eos. 31Et vidit Iudas quia coepitbellum, et clamor civitatis ascendit ad caelum sicut tuba et clamor magnus; 32et dixit viris exercitus: “ Pugnate hodie pro fratribus nostris ”. 33Etexiit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis et clamaverunt inoratione. 34Et cognoverunt castra Timothei quia Maccabaeus est, et refugerunt afacie eius; et percussit eos plaga magna, et ceciderunt ex eis in die illa fereocto milia virorum. 35Et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam.Et occidit omnem masculinum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igne. 36Inde perrexit et cepit Chaspho, Maced et Bosor et reliquas civitatesGalaaditidis. 37Post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium etcastra posuit contra Raphon trans torrentem. 38Et misit Iudas speculariexercitum, et renuntiaverunt ei dicentes: “ Convenerunt ad eum omnes gentes,quae in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis; 39et Arabas conduxit inauxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire inproelium ”. Et abiit Iudas obviam illis. 40Et ait Timotheus principibusexercitus sui: “ Cum appropinquaverit Iudas et exercitus eius ad torrentemaquae, si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potenspoterit adversum nos; 41si vero timuerit transire et posuerit castra ultraflumen, transfretemus ad eos et poterimus adversus illum ”. 42Ut autemappropinquavit Iudas ad torrentem aquae, statuit scribas populi secus torrentemet mandavit eis dicens: “ Neminem hominum reliqueritis, sed veniant omnes inproelium ”. 43Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum. Etcontritae sunt omnes gentes a facie eorum et proiecerunt arma sua et fugerunt adfanum in Carnain. 44Et occupaverunt ipsam civitatem et fanum succenderunt ignecum omnibus, qui erant in ipso; et oppressa est Carnain et non potuit sustinerecontra faciem Iudae. 45Et congregavit Iudas universum Israel, qui erant inGalaaditide, a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et sarcinas,exercitum magnum valde, ut venirent in terram Iudae. 46Et venerunt usqueEphron. Et haec civitas magna in via, munita valde; non erat declinare ab eadextera vel sinistra, sed per mediam iter erat.
47Et incluserunt se, qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus.Et misit ad eos Iudas verbis pacificis 48dicens: “ Transeamus per terramvestram, ut eamus in terram nostram, et nemo vobis nocebit; tantum pedibustransibimus ”. Et nolebant eis aperire. 49Et praecepit Iudas praedicare incastris, ut applicarent se unusquisque in quo erat loco. 50Et applicuerunt seviri virtutis, et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte; et traditaest civitas in manu eius. 51Et peremit omnem masculinum in ore gladii eteradicavit eam et accepit spolia eius et transivit per civitatem superinterfectos. 52Et transgressi sunt Iordanem in campum magnum contra faciemBethsan. 53Et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum per totamviam, donec veniret in terram Iudae. 54Et ascenderunt in montem Sion cumlaetitia et gaudio et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset, donecreverterentur in pace.
55Et in diebus, quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad, et Simon fratereius in Galilaea contra faciem Ptolemaidis, 56audivit Iosephus Zachariae filiuset Azarias princeps virtutis res bene gestas et proelia, quae fecerunt, 57etdixerunt: “ Faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversus gentes,quae in circuitu nostro sunt ”. 58Et nuntiaverunt his, qui erant de exercitusuo, et abierunt ad Iamniam. 59Et exivit Gorgias de civitate et viri eiusobviam illis in pugnam; 60et fugati sunt Iosephus et Azarias et impulsi suntusque in fines Iudaeae, et ceciderunt illo die de populo Israel ad duo miliaviri; et facta est fuga magna in populo, 61quia non audie runt Iudam et fratreseius existimantes fortiter se facturos. 62Ipsi autem non erant de seminevirorum illorum, per quorum manum salus data est Israel.
63Et vir Iudas et fratres eius magnificati sunt valde in conspectu omnis Israelet gentium omnium, ubi audiebatur nomen eorum; 64et conveniebant ad eos faustaacclamantes. 65Et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau interra, quae ad austrum est. Et percussit Hebron et filias eius et destruxitmunitiones eius et turres eius succendit in circuitu. 66Et movit castra, utiret in terram alienigenarum, et perambulabat Maresam. 67In die illa cecideruntsacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt inproelium. 68Et declinavit Iudas in Azotum terram alienigenarum et diruit araseorum et sculptilia deorum ipsorum succendit igne et expoliavit exuviascivitatum. Et reversus est in terram Iudae.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc