Primus Machabaeorum - 3

12345678910111213141516

1Et surrexit Iudas, qui vocaba tur Maccabaeus, filius eius pro eo. 2Etadiuvabant eum omnes fratres eius et universi, qui se coniunxerant patri eius;et proeliabantur proelium Israel cum laetitia. 3Et dilatavit gloriam populo suoet induit se loricam sicut gigas et succinxit se arma bellica sua et proeliaconstituit protegens castra gladio. 4Similis factus est leoni in operibus suiset sicut catulus leonis rugiens in venationem; 5et persecutus est iniquosperscrutans et eos, qui conturbabant populum suum, succendit. 6Et subducti suntiniqui prae timore eius, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt; etprosperata est salus in manu eius. 7Et exacerbabat reges multos; etlaetificabat Iacob in operibus suis, et in saeculum memoria eius inbenedictionem. 8Et perambulavit in civitatibus Iudae et disperdidit impios exea et avertit iram ab Israel; 9et nominatus est usque ad ultimum terrae etcongregavit pereuntes.
10Et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem magnam ad bellandumcontra Israel. 11Et cognovit Iudas et exiit obviam illi; et percussit eum etoccidit, et ceciderunt vulnerati multi, et reliqui fugerunt. 12Et acceperuntspolia eorum, et gladium Apollonii accepit Iudas; et erat pugnans in eo omnibusdiebus. 13Et audivit Seron, princeps exercitus Syriae, quod congregavit Iudascongregationem et convocationem fidelium secum et egredientium in proelium, 14et ait: “ Faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Iudam eteos, qui cum ipso sunt, qui spernunt verbum regis ”. 15Et accessit, etascendit cum eo exercitus impiorum fortis auxiliari ei, ut faceret vindictam infilios Israel. 16Et appropinquavit usque ad ascensum Bethoron, et exivit Iudasobviam illi cum paucis. 17Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviamdixerunt Iudae: “ Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam,fortem, et nos fatigati sumus ieiunio hodie? ”. 18Et ait Iudas: “ Facileest concludi multos in manibus paucorum; et non est differentia in conspectucaeli liberare in multis aut in paucis, 19quoniam non in multitudine exercitusvictoria belli, sed de caelo fortitudo est. 20Ipsi veniunt ad nos inmultitudine contumeliae et iniquitatis, ut disperdant nos et uxores nostras etfilios nostros et ut spolient nos; 21nos vero pugnamus pro animabus nostris etpro legitimis nostris, 22et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram; vosautem ne timueritis eos ”. 23Ut cessavit autem loqui, insiluit in eos subito;et contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius. 24Etpersequebantur eum in descensu Bethoron usque ad campum, et ceciderunt ex eisoctingenti viri; reliqui autem fugerunt in terram Philisthim. 25Et coepit timorIudae ac fratrum eius, et formido cecidit super gentes in circuitu eorum; 26etpervenit ad regem nomen eius, et de proeliis Iudae narrabant omnes gentes.
27Ut audivit autem Antiochus sermones istos, iratus est animo; et misit etcongregavit exercitum universi regni sui, castra fortia valde. 28Et aperuitaerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis, ut essentparati ad omnia. 29Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributaregionis modica propter dissensionem et plagam, quam fecit in terra, ut tolleretlegitima, quae erant a primis diebus; 30et timuit, ne non haberet ut semel etbis in sumptus et donaria, quae dederat antea larga manu, et abundaverat superreges, qui ante eum fuerant. 31Et consternatus erat animo valde et cogitavitire in Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum multum. 32Et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super negotia regia aflumine Euphrate usque ad fines Aegypti 33et ut nutriret Antiochum filium suum,donec rediret. 34Et tradidit ei dimidium exercitum et elephantos et mandavit eide omnibus, quae volebat, et de inhabitantibus Iudaeam et Ierusalem, 35utmitteret ad eos exercitum ad conterendam et exstirpandam virtutem Israel etreliquias Ierusalem et auferendam memoriam eorum de loco, 36et ut constituerethabitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum et sorte distribueretterram eorum. 37Et rex assumpsit dimidium exercitum residuum et exivit abAntiochia de civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo ettransfretavit Euphratem flumen et perambulabat superiores regiones. 38Et elegitLysias Ptolemaeum filium Dorymeni et Nicanorem et Gorgiam viros potentes examicis regis 39et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem miliaequitum, ut venirent in terram Iudae et disperderent eam secundum verbum regis. 40Et processerunt cum universa virtute sua; et venerunt et applicaverunt propeEmmaus in terra campestri. 41Et audierunt mercatores regionis nomen eorum etacceperunt argentum et aurum multum valde et compedes et venerunt in castra, utacciperent filios Israel in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriae etterrae alienigenarum.
42Et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala, et exercitusapplicabant ad fines eorum, et cognoverunt verba regis, quae mandavit facerepopulo in interitum et consummationem. 43Et dixerunt unusquisque ad proximumsuum: “ Erigamus deiectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro etsanctis nostris ”. 44Et congregatus est conventus, ut essent parati inproelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes. 45EtIerusalem non habitabatur sicut desertum; non erat qui ingrederetur etegrederetur de natis eius, et sanctum conculcabatur, et filii alienigenarumerant in arce; ibi erat habitatio gentibus. Et ablata est voluptas a Iacob, etdefecit tibia et cithara.
46Et congregati sunt et venerunt in Maspha contra Ierusalem, quia in Masphaerat antea locus orationis Israeli; 47et ieiunaverunt illa die et induerunt seciliciis et cinerem imposuerunt capiti suo et disciderunt vestimenta sua 48etexpanderunt librum Legis, de quibus scrutabantur gentes similitudinessimulacrorum suorum; 49et attulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias etdecimas et suscitaverunt nazaraeos, qui impleverunt dies, 50et clamaverunt vocein caelum dicentes: “ Quid faciemus istis et quo eos ducemus? 51Et sancta tuaconculcata sunt et contaminata, et sacerdotes tui in luctu et humiliatione; 52et ecce nationes convenerunt adversum nos, ut nos disperdant: tu scis, quaecogitant in nos. 53Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tuadiuves nos?”. 54Et tubis bucinaverunt et clamaverunt voce magna. 55Et posthaec constituit Iudas duces populi, tribunos et centuriones et pentacontarchoset decuriones 56et dixit his, qui aedificabant domos et sponsabant uxores etplantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suamsecundum legem. 57Et moverunt castra et collocaverunt ad austrum Emmaum. 58Etait Iudas: “ Accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane, utpugnetis adversus nationes has, quae convenerunt adversus nos disperdere nos etsancta nostra; 59quoniam melius est nos mori in bello quam respicere malagentis nostrae et sanctorum. 60Sicut autem fuerit voluntas in caelo, sic faciet”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc