Primus Machabaeorum - 14

12345678910111213141516

1Anno centesimo septuagesi mo secundo congregavit rex Demetrius exercitumsuum et abiit in Mediam ad contrahenda sibi auxilia, ut expugnaret Tryphonem. 2Et audivit Arsaces rex Persidis et Mediae, quia intravit Demetrius confinessuos, et misit unum de principibus suis, ut comprehenderet eum vivum. 3Et abiitet percussit castra Demetrii et comprehendit eum et duxit eum ad Arsacem etposuit eum in custodiam.
4Et siluit terra Iudae omnibus diebus Simonis;
et quaesivit bona genti suae,
et placuit illis potestas eius,
et gloria eius omnibus diebus.
5Et cum omni gloria sua
accepit Ioppen in portum
et fecit introitum insulis maris.
6Et dilatavit fines gentis suae
et obtinuit regionem.
7Et congregavit captivitatem multam et dominatus est Gazarae et Bethsurae etarci;
et abstulit immunditias ex ea,
et non erat qui resisteret ei.
8Et unusquisque colebat terram suam cum pace;
et terra dabat fructus suos,
et ligna camporum fructum suum. 9Seniores in plateis sedebant,
omnes de bonis communiter tractabant,
et iuvenes induebant se gloriam
et stolas belli.
10Et civitatibus tribuebat alimonias et constituebat eas, ut essent vasamunitionis,
quoadusque nominatum est nomen gloriae eius
usque ad extremum terrae.
11Fecit pacem super terram,
et laetatus est Israel laetitia magna.
12Et sedit unusquisque sub vite sua
et sub ficulnea sua,
et non erat qui eos terreret.
13Defecit impugnans eos super terram;
reges contriti sunt in diebus illis.
14Et confirmavit omnes humiles populi sui
et legem exquisivit et abstulit omnem iniquum et malum.
15Sancta glorificavit
et multiplicavit vasa sanctorum.
16Et auditum est Romae quia defunctus esset Ionathas, et usque in Spartiatas,et contristati sunt valde. 17Ut audierunt autem quod Simon frater eius factusesset summus sacerdos loco eius, et ipse obtineret regionem et civitates in ea, 18scripserunt ad eum in tabulis aereis, ut renovarent cum eo amicitias etsocietatem, quam fecerant cum Iuda et cum Ionatha fratribus eius; 19et lectaesunt in conspectu ecclesiae in Ierusalem. Et hoc exemplum epistularum, quasSpartiatae miserunt: 20“ Spartianorum principes et civitas Simoni sacerdotimagno et senioribus et sacerdotibus et reliquo populo Iudaeorum fratribussalutem. 21Legati, qui missi sunt ad populum nostrum, nuntiaverunt nobis devestra gloria et honore, et gavisi sumus in introitu eorum 22et scripsimus,quae ab eis erant dicta in conciliis populi sic: “Numenius Antiochi etAntipater Iasonis filius, legati Iudaeorum, venerunt ad nos renovantes nobiscumamicitiam”. 23Et placuit populo excipere viros gloriose et ponere exemplumsermonum eorum in segregatis populi libris, ut sit ad memoriam populoSpartiatarum. Exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti ”. 24Post haec autem misit Simon Numenium Romam habentem clipeum aureum magnum pondominarum mille ad statuendam cum eis societatem.
25Cum autem audisset populus sermones istos, dixerunt: “ Quam gratiarumactionem reddemus Simoni et filiis eius? 26Invaluit enim ipse et fratres eiuset domus patris eius et expugnavit inimicos Israel ab eis; et statuerunt eilibertatem ”. Et descripserunt in tabulis aereis et posuerunt in titulis inmonte Sion. 27Et hoc est exemplum scripturae: “ Octava decima die Elul, annocentesimo septuagesimo secundo, anno tertio sub Simone sacerdote magno, inAsaramel, 28in conventu magno sacerdotum et populi et principum gentis etseniorum regionis nota facta sunt nobis haec: 29Quoniam frequenter facta suntproelia in regione, Simon autem filius Matthathiae, filius ex filiis Ioarib, etfratres eius dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis suae, utstarent sancta ipsorum et lex; et gloria magna glorificaverunt gentem suam. 30Et congregavit Ionathas gentem suam et factus est illis sacerdos magnus etappositus est ad populum suum. 31Et voluerunt inimici eorum calcare et atterereregionem ipsorum et extendere manus in sancta eorum. 32Tunc restitit Simon etpugnavit pro gente sua et erogavit pecunias multas et armavit viros virtutisgentis suae et dedit illis stipendia. 33Et munivit civitates Iudaeae etBethsuram, quae erat in finibus Iudaeae, ubi erant arma hostium antea, et posuitillic praesidium viros Iudaeos; 34et Ioppen munivit, quae erat ad mare, etGazaram, quae est in finibus Azoti, in qua hostes antea habitabant, etcollocavit illic Iudaeos et, quaecumque apta erant ad correptionem eorum, posuitin eis. 35Et vidit populus fidem Simonis et gloriam, quam cogitabat faceregenti suae; et posuerunt eum ducem suum et principem sacerdotum, eo quod ipsefecerat haec omnia et iustitiam et fidem, quam conservavit genti suae, etexquisivit omni modo exaltare populum suum. 36Et in diebus eius prosperatum estin manibus eius, ut tollerentur gentes de regione ipsorum et, qui in civitateDavid erant in Ierusalem, qui fecerant sibi arcem, de qua procedebant etcontaminabant omnia, quae in circuitu sanctorum sunt, et inferebant plagammagnam castitati; 37et collocavit in ea viros Iudaeos et munivit eam adtutamentum regionis et civitatis et exaltavit muros Ierusalem. 38Et rexDemetrius statuit illi summum sacerdotium secundum haec 39et fecit eum amicumsuum et glorificavit eum gloria magna. 40Audivit enim quod appellati suntIudaei a Romanis amici et socii et fratres, et quia susceperunt legatos Simonisgloriose; 41et quia Iudaei et sacerdotes consenserunt eum esse ducem suum etsummum sacerdotem in aeternum, donec surgat propheta fidelis, 42et ut sit supereos dux, et ut cura esset illi pro sanctis, ut constitueret per eum super operaeorum et super regionem et super arma et super praesidia; 43et cura sit illi desanctis, et ut audiatur ab omnibus; et scribantur in nomine eius omnesconscriptiones in regione, et ut operiatur purpura et aurum portet; 44et neliceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum etcontradicere his, quae ab eo dicuntur, aut convocare conventum in regione sineipso et vestiri purpura et uti fibula aurea; 45qui autem fecerit extra haec autirritum fecerit aliquid horum, reus erit. 46Et complacuit omni populo statuereSimoni facere secundum verba ista. 47Et suscepit Simon et placuit ei, ut summosacerdotio fungeretur et esset dux et princeps gentis Iudaeorum et sacerdotum etpraeesset omnibus ”. 48Et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis aereiset ponere eas in peribolo sanctorum in loco celebri; 49exemplum autem eorumponere in aerario, ut habeat Simon et filii eius.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc