1Et, cum cessasset tumultus viro rum, qui erant in circuitu conci lii,dixit Holofernes princeps militiae virtutis Assyriae ad Achior coram omni populoalienigenarum et ad omnes filios Moab: 2“ Et quis es tu, Achior, etmercennarii Ephraim, quoniam prophetasti nobis sicut hodie et dixisti quoniamgenus filiorum Israel non expugnatur, quoniam Deus eorum proteget eos? Et quisest Deus, nisi Nabuchodonosor rex omnis terrae? Hic mittet potestatem suam etdisperdet eos a facie terrae, et non liberabit eos Deus eorum. 3Sed nos serviillius percutiemus eos sicut hominem unum, nec sustinebunt vim equorumnostrorum. 4Inundabimus enim eos in ipsis, et montes eorum inebriabuntursanguine eorum, et campi eorum replebuntur mortuis eorum, et non resistetvestigium pedum eorum contra faciem nostram, sed perditione perient. Dicit rexNabuchodonosor, dominus universae terrae; dixit enim, et non frustrabuntur verbaoris eius. 5Tu autem, Achior, mercennari Ammon, qui locutus es verba haec indie iniquitatis tuae, non videbis faciem meam iam ex hac die, quoadusqueulciscar in genus illorum, qui ascenderunt ex Aegypto. 6Et tunc pertransietferrum militiae meae et populus famulorum meorum latera tua, et cades cumvulneratis eorum, cum venero. 7Et deducent te servi mei in montanam et ponentte in una civitatum ascensuum 8et non peries, donec extermineris cum eis. 9Et,si speras corde tuo quoniam non capientur, non concidat facies tua. Locutus sum,et nihil decidet verborum meorum ”.
10Et praecepit Holofernes servis suis, qui erant adstantes in tabernaculo eius,ut comprehenderent Achior et ducerent eum in Betuliam et traderent in manusfiliorum Israel. 11Et comprehenderunt eum servi eius et duxerunt illum extracastra in campum et promoverunt ex medio campo in montanam et advenerunt adfontes, qui erant sub Betulia. 12Et, ut viderunt eos viri civitatis superverticem montis, acceperunt arma sua et exierunt extra civitatem supra cacumenmontis, et omnis vir fundibalarius occupavit ascensus eorum et mittebat lapidessuper eos. 13Et accedentes sub monte alligaverunt Achior et reliqueruntproiectum sub radice montis et reversi sunt ad dominum suum. 14Descendentesautem filii Israel de civitate sua adstiterunt ei et solventes eum perduxeruntin Betuliam et adduxerunt eum ad principes civitatis suae, 15qui erant indiebus illis Ozias filius Michae de tribu Simeon et Chabris filius Gothoniel etCharmis filius Melchiel. 16Et convocaverunt omnes seniores civitatis, etconcurrerunt omnes iuvenes eorum et mulieres et pueri eorum in ecclesiam; etstatuerunt Achior in medio omnis populi ipsorum, et interrogavit eum Ozias, quidcontigisset. 17Et respondens indicavit eis verba consilii Holofernis et omniaverba, quaecumque locutus est in medio principum filiorum Assyriae, etquaecumque magniverbatus est Holofernes adversus domum Israel. 18Et procidensomnis populus adoraverunt Deum et clamaverunt dicentes: 19“ Domine, Deuscaeli, respice ad superbiam eorum et miserere humilitatis generis nostri etrespice ad faciem eorum, qui sanctificati sunt tibi in hac die ”. 20Etconsolati sunt Achior et laudaverunt eum valde. 21Et suscepit eum Ozias deecclesia in domum suam et fecit cenam senioribus, et invocaverunt
Deum Israel in adiutorium per totam noctem illam.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc