1Et in anno octavo decimo, secundo et vicesimo die mensis primi factum estverbum Nabuchodonosor regis Assyriorum, ut vindicaret omnem terram, sicutlocutus est. 2Et convocavit omnes famulos suos et omnes magnates suos et posuitcum eis secretum consilii sui et consummavit omne malum terrae ex ore suo; 3etipsi iudicaverunt exterminare omnem carnem eorum, qui non sunt obsecuti verbooris eius. 4Et factum est, cum consummasset consilium suum, vocavitNabuchodonosor rex Assyriorum Holofernen principem militiae virtutis suae, quierat secundus post se, 5et dixit ad eum: “ Haec dicit rex magnus, universaeterrae dominus. Ecce tu exies a facie mea et accipies tecum viros fidentes invirtute sua: in centum viginti milia peditum et multitudinem equorum cumascensoribus duodecim milia; 6et exies in obviam universae terrae ad occasum,quia non crediderunt verbo oris mei. 7Et denuntiabis eis, ut praeparent mihiterram et aquam, quoniam ego exeam in ira mea ad eos et cooperiam omnem faciemterrae in pedibus virtutis meae et dabo eos in rapinam, 8et vulnerati illorumreplebunt valles eorum, et omnis torrens et flumen inundans mortuis eorumreplebuntur. 9Et adducam captivitatem eorum ad extrema universae terrae. 10Tuautem exiens praeoccupabis mihi omnem finem eorum, et tradent se tibi, etreservabis mihi in diem redargutionis eorum. 11Super eos autem, qui nonoboediunt, non parcet oculus tuus, ut des eos in occisionem et rapinam in totaterra tua, 12quoniam vivo ego et potestas regni mei; locutus sum et faciamomnia haec in manu mea. 13Et tu non praeteries unum verbum domini tui, sedconsummans consummabis, sicut praecepi tibi, et non prolongabis, ut facias ea”. 14Et exiit Holofernes a facie domini sui et vocavit omnes praefectos etduces et magistratus virtutis Assyriae 15et numeravit electos viros inexpeditionem, quemadmodum praeceperat ei dominus suus, in centum viginti miliaet equitum sagittariorum duodecim milia.
16Et disposuit eos, quemadmodum belli multitudo constituitur. 17Et accepitcamelos et asinos et mulos ad utensilia eorum, multitudinem magnam valde, etoves et boves et capras in praeparationem eorum, quorum non erat numerus, 18etepimenia omni viro in multitudinem; et aurum et argentum de domo regis multumvalde. 19Et exiit a Nineve ipse et omnis virtus eius in profectionem, utpraecederet regem Nabuchodonosor et cooperiret omnem faciem terrae, quae est adoccasum, in quadrigis et equitibus et peditibus electis suis. 20Et multamixtura sicut locusta convenerunt cum eis et sicut arena terrae; non enim eratnumerus prae multitudine eorum. 21Et exierunt ex Nineve viam dierum trium superfaciem campi Bectileth et posuerunt tabernacula sua a Bectileth iuxta montem,qui est in sinistra superioris Ciliciae. 22Et accepit omnem virtutem suam,pedites et equites et quadrigas suas et abiit inde in montanam 23et conciditPhut et Lud et praedaverunt omnes filios Rassis et filios Ismael, qui erantcontra faciem deserti ad austrum Chelaeorum. 24Et transgressus est Euphraten ettransiit Mesopotamiam et diruit omnes civitates excelsas, quae erant adtorrentem Abronam, usquequo veniatur ad mare. 25Et occupavit terminos Ciliciaeet concidit omnes adversantes sibi et venit usque ad terminos Iapheth, qui suntad austrum contra faciem Arabiae. 26Et circuivit omnes filios Madian etsuccendit tabernacula eorum et praedavit stabula eorum. 27Et descendit incampum Damasci in diebus messis frumenti et succendit omnes agros eorum; gregeset armenta dedit in exterminium et civitates eorum spoliavit et campos eorumventilavit et percussit omnes iuvenes eorum in ore gladii. 28Et incidit timoret tremor eius super inhabitantes maritimam, qui erant in Sidone et Tyro, etinhabitantes Sur et Ochina et omnes, qui incolebant Iamniam; et habitantes inAzoto et Ascalone et Gaza timuerunt eum valde.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc