1Dixitque ad eam Holofernes: “ Aequo animo esto, mulier, et noli paverecorde tuo, quoniam ego non nocui viro cuicumque placuit servire Nabuchodonosorregi totius terrae. 2Et nunc plebs tua, quae habitat montanam, nisi sprevissentme, non elevassem lanceam meam super ipsos, sed sibi ipsi fecerunt haec. 3Etnunc dic mihi: Qua ex causa recessisti ab eis et venisti ad nos? Venisti enim adsalutem. Aequo animo esto, in hac nocte vives et deinceps. 4Non enim est quitibi noceat, sed bene tibi faciam, sicut fit servis domini mei ”.
5Et dixit ad eum Iudith: “ Sume verba ancillae tuae, et loquatur ancilla tuaante faciem tuam et non nuntiabo mendacium domino meo in hac nocte. 6Et, sisecutus fueris verba ancillae tuae, consummabis omnia in manibus tuis, quaefaciet Deus tecum, et non excidet dominus meus de adinventionibus suisquoadusque vivit. 7Vivit enim Nabuchodonosor rex totius terrae, et vivit virtuseius, qui misit te in correctionem omnium animarum, quoniam non solum hominesper te servient ei, sed et bestiae agri et iumenta et volatilia caeli et pervirtutem tuam vivent in Nabuchodonosor et omni domo eius.
8Audivimus enim sapientiam tuam et adinventiones animi tui, et nuntiatum estuniversae terrae quoniam tu solus bonus in universo regno et potens in prudentiaet admirabilis in militia belli. 9Et nunc, domine meus, verbum, quod locutusest Achior in consilio tuo, audivimus verba eius quoniam susceperunt viri inBetulia, et nuntiavit eis omnia, quae locutus est apud te. 10Propter quod,dominator domine, non transeas verbum eius, sed conde illud in corde tuo, quiaest verum. Non enim ultio cadit in genus nostrum, neque dominatur gladius supereos, nisi peccent in Deum suum. 11Et nunc, ne fiat dominus meus frustratus etsine actu, cadet mors super faciem eorum, et comprehendet eos peccatum magnum,in quo exacerbaverint Dominum suum; mox ut fecerint illud, erunt tibi inconsummationem. 12Postquam enim defecerunt eis escae, et vacuefactae sunt abeis aquae, voluerunt inicere manus iumentis suis et omnia, quae praecepit eisDeus legibus suis, ne manducarent, cogitaverunt consummare. 13Et primitiasfrumenti et decimas vini et olei, quae conservaverunt sanctificantessacerdotibus, qui praesunt in Ierusalem ante faciem Dei nostri, iudicaveruntconsumere, quae nec manibus licet tangere neminem ex populo. 14Et miserunt inIerusalem — quia et, qui ibi inhabitant, fecerunt omnia haec — eos, quitranstulerint eis illationem a senioribus. 15Et erit ut, cum nuntiatum fuerit,et fecerint, dentur tibi in perditionem in illa die.
16Unde ego ancilla tua, cum cognovissem haec omnia, refugi a facie eorum, etmisit me Deus facere tecum rem, in qua mirabitur tota terra, quicumque audierintea. 17Quoniam ancilla tua Deum colit et servit nocte ac die Deo caeli. Et nuncmanebo penes te, domine meus, et exiet ancilla tua per noctem ad vallem et oraboad Deum, et indicabit mihi quando fecerint peccata eorum. 18Et veniens indicaboillud tibi, et exies in omni virtute tua, et non erit, qui resistat tibi ex eis. 19Et adducam te per mediam Iudaeam, usque veniam contra Ierusalem et ponamsedem tuam in medio eius, et adduces eos sicut oves, quibus non est pastor. Etnon muttiet canis lingua sua contra te, quoniam haec dicta sunt mihi secundumpraescientiam meam et renuntiata sunt mihi, et missa sum nuntiare tibi ”.
20Et placuerunt verba eius coram Holoferne et coram omnibus famulis eius, etmirati sunt in specie et in sapientia eius et dixerunt: 21“ Non est talismulier a summo usque ad summum terrae in specie faciei et sensu verborum ”. 22Et dixit Holofernes ad eam: “ Bene fecit Deus, qui misit te ante filios plebistuae, ut fiat in manibus nostris virtus, in eis autem, qui spreverunt dominummeum perditio. 23Et nunc tu es speciosa in aspectu et bona in verbis tuis.Quoniam, si feceris secundum quod locuta es, Deus tuus erit Deus meus, et tu indomo Nabuchodonosor regis sedebis et eris nominata per omnem terram ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc