1Anno duodecimo regni Nabu chodonosor, qui regnavit in As syriis in Ninevecivitate magna, in diebus Arphaxad, qui regnavit in Medis in Ecbatanis 2etaedificavit in Ecbatanis et in circuitu muros ex lapidibus excisis inlatitudinem cubitorum trium et in longitudinem cubitorum sex et fecitaltitudinem muri cubitorum septuaginta et latitudinem eius cubitorumquinquaginta 3et turres eius constituit super portas eius cubitorum centum etlatitudinem earum fundavit in cubitos sexaginta. 4Et fecit portas eius portasexsurgentes in altitudinem cubitorum septuaginta et in latitudinem earum cubitisquadraginta in exitum virtutis potentium eius et in dispositiones peditum eius. 5Et fecit bellum in diebus illis rex Nabuchodonosor ad Arphaxad regem in campomagno, hic est campus in finibus Ragau. 6Et convenerunt in pugnam omnesinhabitantes montanam et omnes inhabitantes Euphraten et Tigrin et Hidaspen etcampos Arioch regis Elymaeorum. Et convenerunt gentes multae valde ad bellumfiliorum Chaldaeorum. 7Et misit Nabuchodonosor rex Assyriorum ad omnesinhabitantes Persidem et ad omnes inhabitantes ad occasum: inhabitantes Ciliciamet Damascum et Libanum et Antilibanum et ad omnes inhabitantes circa faciemmaritimae; 8et ad eos, qui sunt in nationibus Carmeli et Galaad, et adsuperiorem Galilaeam et ad campum magnum Esdrelon; 9et ad omnes, qui in Samariaet civitatibus eius et trans Iordanen usque in Ierusalem et Bathanam et Cheluset Cades et flumen Aegypti et Taphnas et Ramesses et omnem terram Gessen, 10usquedum veniatur supra Tanim et Memphin, et ad omnes inhabitantes Aegyptum,usquedum veniatur ad fines Aethiopiae. 11Et contempserunt omnes inhabitantesuniversam terram verbum Nabuchodonosor regis Assyriorum et non convenerunt cumeo in pugnam, quoniam non timuerunt eum, sed erat adversus eos quasi vir unus.Et remiserunt legatos eius vacuos in despectu faciei eorum. 12Et indignatus estrex Nabuchodonosor ad omnem terram istam vehementer. Et iuravit per thronum etregnum suum se vindicaturum esse omnes fines Ciliciae et Damascenae et Syriae,sublaturum se gladio suo et omnes inhabitantes Moab et filios Ammon et omnemIudaeam et omnes, qui in Aegypto, usquedum veniatur ad fines duorum marium. 13Et praeparavit se in virtute sua adversus regem Arphaxad in anno septimo decimoet invaluit in pugna sua et evertit omnem virtutem Arphaxad et omnem equitatumeius et omnes currus ipsius 14et dominatus est civitatibus eius. Et abiit usquead Ecbatana et obtinuit turres et praedavit plateas eius et ornatum eius posuitin improperium illius. 15Et cepit Arphaxad in montibus Ragau et iaculatus esteum iaculis suis et disperdidit eum usque in illum diem. 16Et reversus estpostea in Nineven ipse et commixtura eius, multitudo hominum pugnatorum multavalde. Et erat ibi requiescens et epulans ipse et virtus eius per dies centumviginti.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc