Primo libro dei Re - 4

12345678910111213141516171819202122

BIBBIA CEI 1974VULGATA
1 Il re Salomone estendeva il suo dominio su tutto Israele.1 Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israël :
2 Questi furono i suoi dignitari: Azaria figlio di Zadòk fu sacerdote.2 et hi principes quos habebat : Azarias filius Sadoc sacerdotis :
3 Elicoref e Achia, figli di Sisa, scribi. Giòsafat, figlio di Achilùd, archivista.3 Elihoreph et Ahia filii Sisa scribæ : Josaphat filius Ahilud a commentariis :
4 Benaià, figlio di Ioiadà, capo dell'esercito. Zadòk e Ebiatàr, sacerdoti.4 Banaias filius Jojadæ super exercitum : Sadoc autem et Abiathar sacerdotes :
5 Azaria, figlio di Natan, capo dei prefetti. Zabud, figlio di Natan, sacerdote, amico del re.5 Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi : Zabud filius Nathan sacerdos, amicus regis :
6 Achisar maggiordomo. Adoniram, figlio di Abda, sovrintendente ai lavori forzati.
6 et Ahisar præpositus domus : et Adoniram filius Abda super tributa.
7 Salomone aveva dodici prefetti su tutto Israele; costoro provvedevano al re e alla sua famiglia; ognuno aveva l'incarico di procurare il necessario per un mese all'anno.7 Habebat autem Salomon duodecim præfectos super omnem Israël, qui præbebant annonam regi et domui ejus : per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant.
8 Questi sono i loro nomi: ...figlio di Cur, sulle montagne di Èfraim;8 Et hæc nomina eorum : Benhur in monte Ephraim.
9 ...figlio di Deker, a Makaz, a Saalbìm, a Bet-Sèmes, ad Aialon fino a Bet-Canan;9 Bendecar in Macces, et in Salebim, et in Bethsames, et in Elon, et in Bethanan.
10 ...figlio di Chesed, in Arrubôt; a lui appartenevano Soco e tutto il paese di Chefer;10 Benhesed in Aruboth : ipsius erat Socho, et omnis terra Epher.
11 ...figlio di Abinadàb, aveva tutta la costa di Dor (sua moglie era Tafat, figlia di Salomone);11 Benabinadab, cujus omnis Nephath Dor : Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem.
12 Baana, figlio di Achilùd, aveva Tàanach, Meghìddo, sino al di là di Iakmeam, e tutto Beisan che è sotto Izreèl, da Beisan fino ad Abel-Mecola che è verso Zartan;12 Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo, et universam Bethsan, quæ est juxta Sarthana subter Jezrahel, a Bethsan usque Abelmehula e regione Jecmaan.
13 ... figlio di Gheber, in Ramot di Gàlaad; a lui appartenevano i villaggi di Iair figlio di Manàsse in Gàlaad, il distretto di Argob in Basan, sessanta grandi città con mura e spranghe di bronzo;13 Bengaber in Ramoth Galaad : habebat Avothjair filii Manasse in Galaad : ipse præerat in omni regione Argob, quæ est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis quæ habebant seras æreas.
14 Achinadàb, figlio di Iddo, a Macanàim;14 Ahinadab filius Addo præerat in Manaim.
15 Achimaaz in néftali - anche costui aveva preso in moglie una figlia di Salomone, Bosmat -;15 Achimaas in Nephthali : sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in conjugio.
16 Baana, figlio di Cusai, in Aser e in Zàbulon;16 Baana filius Husi in Aser, et in Baloth.
17 Giòsafat, figlio di Paruach, in Issacar;17 Josaphat filius Pharue in Issachar.
18 Simei, figlio di Ela, in Beniamino;18 Semei filius Ela in Benjamin.
19 Gheber, figlio di Uri, nel paese di Gad, già terra di Sicon re degli Amorrei e di Og re di Basan. Inoltre c'era un prefetto nel territorio di Giuda.
19 Gaber filius Uri in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorrhæi et Og regis Basan, super omnia quæ erant in illa terra.
20 Giuda e Israele erano numerosi come la sabbia del mare e mangiavano e bevevano allegramente.20 Juda et Israël innumerabiles, sicut arena maris in multitudine : comedentes, et bibentes, atque lætantes.
21 Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terræ Philisthiim usque ad terminum Ægypti : offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitæ ejus.
22 Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similæ, et sexaginta cori farinæ,
23 decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium.
24 Ipse enim obtinebat omnem regionem quæ erat trans flumen, a Thaphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum : et habebat pacem ex omni parte in circuitu.
25 Habitabatque Juda et Israël absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee, cunctis diebus Salomonis.
26 Et habebat Salomon quadraginta millia præsepia equorum currilium, et duodecim millia equestrium.
27 Nutriebantque eos supradicti regis præfecti : sed et necessaria mensæ regis Salomonis cum ingenti cura præbebant in tempore suo.
28 Hordeum quoque, et paleas equorum et jumentorum, deferebant in locum ubi erat rex, juxta constitutum sibi.
29 Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam quæ est in littore maris.
30 Et præcedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Ægyptiorum,
31 et erat sapientior cunctis hominibus : sapientior Ethan Ezrahita, et Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol : et erat nominatus in universis gentibus per circuitum.
32 Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas : et fuerunt carmina ejus quinque et mille.
33 Et disputavit super lignis a cedro quæ est in Libano, usque ad hyssopum quæ egreditur de pariete : et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus.

Note:
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap